Quid igitur? An denunciatio illa crimen extenuat? An non pleraque uerba insignem alicuius
nequitiam testantia perinde plectuntur, atque si crimen ipsum admissum esset? Qui ignem
alicuius aedibus denunciat, comprehensus et conuictus mox capite plectitur, uel si aedes illas
nun quam exussisset. Cur non eodem modo punitur interminans alicui mortem, etiam si il-
lum nom occidat? Nihil est in hac lege homicidiaria adeo cautum, quod non cum ratione pu-
gnet, cum lege diuina et populorum. Sed haec omnia canuntur surdis auribus: nihil moramur
tot accusationes; uiuimus in magna securitate; nihil nos tangit afflictio plebis, in quam haec
potissimum lex posita est: nihil mouet sanguis hominum inique occisorum, qui clamat sem-
per in coelum ac gemitibus inenarrabilibus uindictam flagitat cum de homicidis, tum de iis,
qui istam legem tuentur gladium homicidis pro pecunia porrigentem. Quo magis metuenda
est subita aliqua uis coelestis, quae tanquam uehemens procella ex alto ruat, nosque omnes,
domos, familias ipsumque nomen Polonicum ab radicibus imis euertat atque conterat. Haec
quidem quasi in desperatione a nobis dicuntur, qui tamen non ideo cessabimus in nostro mu-
nere. Itaque ad reliqua pergamus.
5. Multi partim uerbis, partim aliis iniuriis uiolare solent et principem et rempublicam, quod
quidem crimen maiestatis uocant; de eo itaque aliquid dicendum. Multa autem de eo nostra
tempestate et in foro et in senatu agitata sunt, maioribus nostris (ut ferunt) inaudita, ideo de
hoc aliquid certi constituendum, quibus quasi limitibus comprehendendum et quibus poenis
uindicandum sit. Theodosius quidem imperator obtrectatores laudum suarum tantum abest, ut
maiestatis crimine damnandos putaret, ut neque durum aliquid, neque asperum eos sustinere
uellet, ac maledictum in se iactum, si ex leuitate processit, contemnendum, si ex insania,
miseratione dignum, si ab iniuria, remittendum esse censeret. Imperatoria sane et maiestatis
plena sententia, qua declaratur hominibus in summa dignitate constitutis multas iniurias ne-
gligendas esse multaque multorum maledicta perferenda. Quemadmodum et Alexander Ma-
cedo dixisse fertur regium esse, cum bene feceris, male audire. Neque enim est ex principis
dignitate, neque e republica populares optimatesque assuescere, ut nihil dicant sentiantque,
quam quod principi placuit. Brutis animantibus imperet oportet, non hominibus ratione pra-
editis, qui uellet, ut subditi sui ad eum modum assuescerent.Si princeps es ac uel ea, quae te
indigna sunt, facis, uel ea, quae sunt officii tui, negligis, in te culpam conferto, si pro eo ac
meritus es, homines de te loquantur; sin nihil in officio tuo laberis nihilque in rationibus uitae
tuae delinquis, nihilo tamen secius audis, quam si multa peccasses, tamen magnanimi uiri est,
uereque regii, ut inquit ille, animi, male audire, cum bene feceris, sermonibusque uulgi con-
temptis omnem amplitudinem et dignitatem in uirtute et praeclaris faciuoribus positam exi-
stimare. Igitur si sententiae Theodosianae accedere libet, certe non omne crimen, quod in prin-
cipem committitur, non omne dictum, non omne factum, maiestatis erit. Alexander etiam
imperator, cum superioribus ante se temporibus multos uideret ob leuissimas suspiciones ta-
nquam maiestatis reos punitos esse, restrinxit hoc crimen; nec adeo late ut olim patere multa-
23
sque causas, quae prius in hoc crimen uocabantur, suo se culo cessare uoluit. Itaque nobis
committendum non est, ut causas criminis huius amplificemus, cum illi ipsi, a quibus elus
speciem sumpsimus, illud restrinxerint. Multa ab Herennio Modestino de eo praecipiuntur.
Nam et personam spectandam esse an potuerit facere et an quid ante fecerit, et an sanae men-
tis fuerit; nec lubricum linguae ad poenam trahendum esse; quae quidem et plura alia in legi-
bus Romanis prodita extant. Nos uero primum definiamus maiestatem, ut quis eius laesae
argui possit, recte iudicemus. Maiestas igitur est amplitudo et dignitas reipublicae principi-
sque ac eorum, qui legitime rempublicam gerunt, ex opinione praestantiae nata, in iure dicen-
do ac imperandi potestate consistens. Omnis enim dignitas magistratus huc spectat, ut iure ac
imperio rempublicam gubernet. Ergo qui iuris dictionem interturbat aut iudicia uiolat, quique
uel impedit uel priuat magistratum potestate faciendi sui officii, is, cum faciat contra rempu-
blicam, maiestatis iudicetur. In summa is mihi reus laesae maiestatis esse uidetur, qui aduer-
sus uel principem, uel magistratum, uel rempublicam, uel eum, cui pars aliqua reipublicae
commissa sit, aliquid dolo malo, turbulenter, seditiose aut hostiliter fecerit molitusue fuerit,
unde praesentis status uel debilitatio inclinatioue, uel mutatio in deterius consequi possit. Sed
haec melius ex legibus Romanis cognoscentur; quae etiam poenam eius criminis ab eo, qui
hostili animo aduersus rempublicam uel principem fuisset animatus, ad haeredes et liberos,
uel qui nihil tale meruissent, peruenire debere, nec eos ius succedendi habere pronunciant. Et
haec de maiestate.
6. Insignes sunt et illae iniuriae, quibus foeneratores auari et amibitiosi rempublicam afficiunt.