Imperatoria sane et maiestatis
plena sententia, qua declaratur hominibus in summa dignitate constitutis multas iniurias ne-
gligendas esse multaque multorum maledicta perferenda. Quemadmodum et Alexander Ma-
cedo dixisse fertur regium esse, cum bene feceris, male audire. Neque enim est ex principis
dignitate, neque e republica populares optimatesque assuescere, ut nihil dicant sentiantque,
quam quod principi placuit. Brutis animantibus imperet oportet, non hominibus ratione pra-
editis, qui uellet, ut subditi sui ad eum modum assuescerent.Si princeps es ac uel ea, quae te
indigna sunt, facis, uel ea, quae sunt officii tui, negligis, in te culpam conferto, si pro eo ac
meritus es, homines de te loquantur; sin nihil in officio tuo laberis nihilque in rationibus uitae
tuae delinquis, nihilo tamen secius audis, quam si multa peccasses, tamen magnanimi uiri est,
uereque regii, ut inquit ille, animi, male audire, cum bene feceris, sermonibusque uulgi con-
temptis omnem amplitudinem et dignitatem in uirtute et praeclaris faciuoribus positam exi-
stimare. Igitur si sententiae Theodosianae accedere libet, certe non omne crimen, quod in prin-
cipem committitur, non omne dictum, non omne factum, maiestatis erit. Alexander etiam
imperator, cum superioribus ante se temporibus multos uideret ob leuissimas suspiciones ta-
nquam maiestatis reos punitos esse, restrinxit hoc crimen; nec adeo late ut olim patere multa-
23
sque causas, quae prius in hoc crimen uocabantur, suo se culo cessare uoluit. Itaque nobis
committendum non est, ut causas criminis huius amplificemus, cum illi ipsi, a quibus elus
speciem sumpsimus, illud restrinxerint. Multa ab Herennio Modestino de eo praecipiuntur.
Nam et personam spectandam esse an potuerit facere et an quid ante fecerit, et an sanae men-
tis fuerit; nec lubricum linguae ad poenam trahendum esse; quae quidem et plura alia in legi-
bus Romanis prodita extant. Nos uero primum definiamus maiestatem, ut quis eius laesae
argui possit, recte iudicemus. Maiestas igitur est amplitudo et dignitas reipublicae principi-
sque ac eorum, qui legitime rempublicam gerunt, ex opinione praestantiae nata, in iure dicen-
do ac imperandi potestate consistens. Omnis enim dignitas magistratus huc spectat, ut iure ac
imperio rempublicam gubernet. Ergo qui iuris dictionem interturbat aut iudicia uiolat, quique
uel impedit uel priuat magistratum potestate faciendi sui officii, is, cum faciat contra rempu-
blicam, maiestatis iudicetur. In summa is mihi reus laesae maiestatis esse uidetur, qui aduer-
sus uel principem, uel magistratum, uel rempublicam, uel eum, cui pars aliqua reipublicae
commissa sit, aliquid dolo malo, turbulenter, seditiose aut hostiliter fecerit molitusue fuerit,
unde praesentis status uel debilitatio inclinatioue, uel mutatio in deterius consequi possit. Sed
haec melius ex legibus Romanis cognoscentur; quae etiam poenam eius criminis ab eo, qui
hostili animo aduersus rempublicam uel principem fuisset animatus, ad haeredes et liberos,
uel qui nihil tale meruissent, peruenire debere, nec eos ius succedendi habere pronunciant. Et
haec de maiestate.
6. Insignes sunt et illae iniuriae, quibus foeneratores auari et amibitiosi rempublicam afficiunt.
Veteres quidem Romani seuerius foeneratorem quam furem puniebant legibusque sanxerant,
ut fur dupli, foenerator quadrupli condemnaretur. Legibus etiam pontificiis cauetur, ut nulla
sit eius factio testamenti, nisi primum restituant usuras inique extortas. Et de hoc igitur legi-
bus cauendum et nimiae tum opum augendarum, tum honorum assequendorum cupiditates
coercendae. Quod ita fiet, si et ambitiosi nota aliqua inurentur et de diuitiarum aestimatione
erit detractum. Videmus enim, quanto, in honore sint diuites: illis maior tribuitur laus sapien-
tiae, fortitudinis; illis prima loca ab omnibus conceduntur; nihil illi dicunt, nihil faciunt, quod
non uulgo laudibus singularibus efferatur. Atque illi gradibus suis aureis scilicet et argenteis
ad summos honores ascendere contendunt, ad quos si detur eis peruenire, tum se aulaeis, ueste
preciosa, argento, auro et numerosa familia hoc est operibus diuitiarum, qui operibus indu-
striae et doctrinae non possunt, uisendos praebent. Profecto studio eiusmodi uel acquirendi,
uel ostentandi opes crescente fortitudinem decrescere, exercitationem militarem cessare, di-
scrimen fortium et ignauorum, solertium et inertium tolli necesse est Cupiditas etiam honoris
et magistratus supra improbata est. Itaque et haec legibus prohibenda sunt et omnes ad fruga-
litatis et parsimoniae disciplinam reuocandi.
24
CAPUT XI.
Leges in luxum omnis generis.
Igitur et leges sumptuariae conscribantur et luxus omnis cibi potus ac uestitus interdicatur,
picturae impudicae, cantilenae obscoenae una cum authoribus ex ciuitatibus eiiciantur, qua
de re primo libro dictum est. Et in ebrietatem aliquid decernatur, cuius in regno fortitudinem
amitti, ueternum omnia occupare certum est. Ideo Mahometes, ut erat ad perspicienda pericu-
la sagax, cum Turcas suos natura molles et bibaces uideret, uino eis prorsus interdixit, cuius
usum perniciem illis allaturum putaret. Pittaci uetus lex ab Aristotele narratur, ut ebrii, si
quem aut conuiciis, aut plagis affecerint, aut modis aliis indignis acceperint, grauius punian-
tur, quam si id fecerint sobrii. Cum enim plures sint, qui poti alios iniuria afficiant, quam
sicci, e republica esse duxit maiore supplicio eos coercere, qui ad peccandum magis, quam
qui minus pironi essent. Nos contra excusatione ebrietatis minus seuere insolentiam uinolen-
torum castigamus, cum tamen ebrietas et ipsa digna sit per se animaduersione et mater sit
infinitorum uitiorum. Atque hinc consequitur perutile reipublicae esse interdici importatio-
nem omnium, quae ad luxum pertineant, ut sunt illecebrae libidinum ac gulae irritamenta
omnia.
25
CAPUT XII.
Leges in ociosos.
Haud scio an sit in ociosos et ignauos lex aliqua ponenda et eos, qui curam nullam habeant
merendi de re tum publica, tum priuatorum. Omnino uoce diuina sancitum est unicuique
uescendum esse pane in labore et sudore et qui non laboraret, hic etiam ne manducaret. Ita-
que ignaui et fuci omnes aut pellantur ex ciuitatibus aut aliis poenis afficiantur, ad publica
uero munera nullo modo admittantur. Bonorum enim industriae inuident, aliena appetunt re-
busque nouandis semper student. Haud ab re fuerit singulos ciuium quotannis apud magistra-